monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, De Nabuthae, § 29 <<<     >>> § 31

§ 30 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 interpellat cogitantem, excitat dormieutem.
2 sed nec ipse se quietum esse patitur, qui de abundantia sollicitatur et in ubertate fructuum uocem egentis emittit.
3 quid faciam? inquit.
4 nonne haec pauperis uox est, non habentis subsidia uiuendi? egens omnium huc atque illuc respicit, scrutatur hospitium, nihil inuenit ad usum alimenti.
5 considerat nihil miserius quam fame confici et cibi indigentia mori, quaerit mortis conpendia et tolerabiliora obeundi supplicia rimatur, arripit gladium, suspendit laqueum, ignis adolet, explorat uenenum.
6 et inter haec dubius quid eligat dicit: quid faciam? deinde uitae huius suauitate reuocatus cupit reuocare sententiam, si possit uiuendi substantiam repperire.
7 aspicit nuda omnia, uacua omnia.
8 ait: quid faciam? unde mihi alimenta.
9 unde uestitus? uolo uiuere, si habeam quomodo possim uitam hanc sustinere, sed quibus cibis, quibus subsidiis? quid faciam inquit, quod non habeo.